- MACULAE
- MACULAEcitrearum mensarum, in pretio olim Romanis, memorantur Tertulliano de Pall. c. ult. verbis his: Hem quantis facultatibus aestimavêre ligneas maculas! Earundem Plin. quoque meminit. l. 13. c. 15. Nec enim unius generis, aut nominis, erant. Aliae tigrinae, aliae pantherinae, appellabantur, aliae pavoninae, aliae etiam apiatae. Tigrinae, in morem venarum, longas lineas discurrentes habebant, taeniis similes. tales enim maculae tigridum, quas propterea ῥαβδωτοὺς, i. e. virgatas, dixêre. At pantherinae in orbes parvos et intortos erant cirispae, ut sunt terga pantherarum. Quam differentiam tigrinarum ac pantherinarum macularum scite his versibus describit Oppianus, Cynegetic. l. 1.Τοὶ μὲν γὰρ δειρὴν, καλλίτριχα δ᾿ εὐρέα νωτα.Γεγράφαται δολιχῆσιν ἐπήτριμα ταινίησιν,Τίγριες οἷα θοοὶ, κραιπνοῦ ζεφύροιο γενέθληΤοὶ δ᾿ ἄῤ ἐυτροχάλοισι περίδρομα δαιδάλλονται,Σφραγῖσιν πυκινῇσιν, ὁμοίια πορδαλίεσσιν.Pliniiverba, de his mensarum maculis, ita ex veterib. libris legit Salmas. Mensis praecipua dos in venam crispis, vel in vortices parvos. Illud oblongô evenit discursu, ideoque tigrinum appellatur: hoc intortô, et ideo tales pantherinae vocantur. Ubi eleganter in venam crispas vocat, quae venatim crispae sunt, et crispas in vortices, quae ad instar vorticum intortae crispantur. Sequitur apud eundem Plinium: Sunt et undatim crispae maiore gratiâ, si pavonum oculos imitentur. Magna vero post has gratia extra praedictas crispis, densâ veluti grani congerie, quas ob id a similitudine apiatas vocant. Dicebantur nempe apiatae, non ob apibus vel apiculis, ut Viri docti hariolantur; sed ab apio, quod densâ grani congerie crispae, apii semen et grana densê congesta referant. Claud. Salmas. Notis ad Tertullian. l. c. 436. Vide quoque supra distinctum; ubi de Maculis vestium eluendis, infra voce Tinca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.